Paedicabo ego vos et irrumabo,
Aureli pathice et cinaede Furi,
qui me ex versiculis meis putastis,
quod sunt molliculi, parum pudicum.
Nam castum esse decet pium poetam
ipsum, versiculos nihil necesse est,
qui tum denique habent salem ac leporem,
si sunt molliculi ac parum pudici
et quod pruriat
incitare possunt,
non dico pueris, sed his pilosis,
qui duros nequeunt movere lumbos.
Vos quod milia multa basiorum
legistis, male me marem putatis?
Paedicabo ego vos et irrumabo.
Achievements
Game
#
Unlocked achievements
Locked achievements
Current best
#
Points
%
Next easiest
#
Points
%
No achievements available
Profile was last updated on 18 June 2023 at 05:18 am.
Next automatic update on 22 November 2026 at 11:33 am.